photo : pierre bastien
Labourse, nommé Burta dans une charte de l'évêque Liébert de 1071, et Le Bours dans une donation à l'abbaye d'Anchin en 1202.
Pierre, eveque d'Arras, tranche la querelle opposant l'abbaye d'Anchin au cure de Labourse au sujet des revenus paroissiaux de cette localité.
A. Original sur parchemin, hauteur 125 mm, largeur 120 mm, sceau en navette en cire jaune pendant sur double queue de parchemin, A.D.N., 1 H 360/3498.
B. Copie du 7 juin 1770 par dom Queinsert, B.N., Coll. Moreau, t. 88, fol. 179, d'après A.
Petrus, divina patientia Attrebatensis ecclesie minister humilis, omnibus Christi fidelibus, ad quos presentis scripti noticia pervenerit, eternam in Domino salutem. Noverit universitas vestra, quod inter ecclesiam Aquiscinctensem et presbiterum de Bursa, Arnaldum nomine, hujusmodi querela vertebatur. Presbiter asserebat totum suum esse, quicquid de oblationibus usque ad tres denarios et obolum proveniebat. Quatuor vero denarios et eis amplius debere dividi dicebat. Monachi autem medietatem quatuor denariorum unius et absolute omnium suam esse constanter asserebant. Cum igitur prefatus presbiter super asertionea sua testes produxisset et testimonium eorum minime conveniens fuisset, in plena curia nostra medietas omnium penitus oblationum monasterio Aquiscinctensi fuit adjudicata. Quod judicium presentis scripti patrocinio et subscriptis testibus volumus confirmare. Signum Radulfi archidiaconi. S. magistri Sigerii. S. Balduini decani Attrebatensis. S. Balduini decani Albiniacensis ...
Source : Comité des travaux historiques et scientifiques.